IV. De astaraz.
[β] Arist. HA, 569 b 17 MS2sourcesEt iam videbatur iste piscis ebullirein illa spuma, sic\ut ebulliunt vermes in stercore.
[γ] Arist. HA, 569 b 4 MS3sourcesEt significacio, quod hoc animal generatur ex terra, est, quod quando tempus est frigidum, non possunt ipsum venari venatores, et si fuerit dies clarus, [non] poterunt ipsum venari venatores, quoniam ascendit a terra et petit calorem.
[δ] Arist. HA, 569 b 9? MS4sourcesEt alius modus actioni est malus, quoniam crescit cito, et est in locis umbrosis. Et quando temperabitur tempus <et> calefiet terra, [et] erit iste [il] <in> loco, qui dicitur Celemine, et in Temastokila et in Marescam, quoniam spuma plurimum generatur in istis locis.
[ε] Arist. HA, 569 b 17 MS5sourcesEt quando fuerit annus multe pluvie et calidus, erit habundantia istius generis.
[α] Astaraz piscis est, ut dicit Aristotiles, qui tempore autumnali et in initio veris generatur.[β] Videntur enim in spuma pluviae juxta ripas, quando condensata est, ebullire pisces hujusmodi, sicut ebulliunt vermes scarabei in stercore equi tempore aestatis.[γ] Alii autem dixerunt quod generatur ex limo terrae et nutritur ex limo pluviae. Quando tempus est frigidum, non possunt de facili capi, quoniam in gurgitibus et concavis absconduntur ; et si fuerit dies clarus, ad terram ascendunt in ripis et petunt calorem.[δ] Est autem contraria valde et nociva eis claritas solis, et ideo petunt arborum umbras, sub quibus a sole protegantur.[ε] Quando vero annus multae pluviae fuerit et calidus, habundantia istius generis reperitur.
Notes de source :
1. Et hoc est in omni tempore nisi modicum, quoniam ipse quiescit a principio aparitionis Aschontoroz in tempore autumnali et in principio veris. |
2. Et iam videbatur iste piscis ebullirein illa spuma, sic\ut ebulliunt vermes in stercore. |
3. Et significacio, quod hoc animal generatur ex terra, est, quod quando tempus est frigidum, non possunt ipsum venari venatores, et si fuerit dies clarus, [non] poterunt ipsum venari venatores, quoniam ascendit a terra et petit calorem. |
4. Et alius modus actioni est malus, quoniam crescit cito, et est in locis umbrosis. Et quando temperabitur tempus <et> calefiet terra, [et] erit iste [il] <in> loco, qui dicitur Celemine, et in Temastokila et in Marescam, quoniam spuma plurimum generatur in istis locis. |
5. Et quando fuerit annus multe pluvie et calidus, erit habundantia istius generis.