CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Thomas Cantimpratensis - Liber de Natura Rerum — Liber VII. De piscibus marinis sive fluvialibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 18/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H. Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973.p. 251-275.

XLIII. De kylok1apparatkyloz Cipriani.

1. [α] Arist. HA, 531 a 31 MS2sourcesEt genus animalis, quod dicitur grece akaleki, est unum genus per se, et applicatur lapidibus sic\ut animal, cuius testa est aspera, similis teste vasis. Et non habet testam, set creatio sui corporis est similis creationi carnis. Et hoc genus sentit et rapit quicquid appropi<n>quat manibus, et applicatur lapidibus cum suis pedibus sic\ut animal multorum pedum. Et fortasse tumescit corpus eius, quando applicatur alicui rei. Et habet orifitia in medio corporis eius, et venatur quicquid transit per ipsum ex piscibus parvis.
[β] Arist. HA, 531 b 8 MS5sources[…] Et in isto genere [suo] <sunt> duo modi: et unus est parvi corporis et conmeditur, et alius magni corporis, duri, sic\ut in regione, que dicitur Elfiz. Et caro eius in hieme est dura, et propter hoc venantur ipsum et conmedunt; et in estate est similis albe in greco, et si [aliud] <aliquis> tetigerit ipsum, dissolvitur et deterioratur sua dispositio tempore caloris et intra lapides.
[α] Kylok3apparatkyloz Cipriani piscis marinus est, ut dicit Aristotiles, et applicatur lapidibus. Testa ejus in qua latet similis est testae vasis et est aspera multum4philologieMichel Scot a bien rendu l'idée d'Aristote, mais Thomas de Cantimpré ne tient pas compte de la comparaison (sicut animal cuius testa est aspera), qu'il déplace, et il crée de ce fait un important contresens, attribuant la coquille à l'actinie.. Creatio ejus corporis similis est creationi carnis. Hoc genus piscis sentit quicquid appropinquat ei. Applicatur autem lapidibus cum suis pedibus posterioribus, anterioribus vero pedibus, quibus quasi pro manibus utitur, quicquid per eum transit ex piscibus depredatur. Si quid vero transit, quod nequaquam vincere se posse credit, tumescit et contrahit se et adheret fortius lapidi, cui applicatur. Orificium ejus in medio corporis est.[β] In isto genere piscium sunt duo modi : unus est parvi corporis et comeditur, et propter hoc venantur ipsum homines in hyeme et comeditur in aestate : infuso enim sale longo tempore reservantur. Alterum genus magnum est et distinctum albedine ; sed adeo pestilens est, ut si aliquis ipsum attigerit, dissolvatur et deterioretur ejus dispositio tempore caloris.

Notes d’apparat :

1. kyloz Cipriani | 

3. kyloz Cipriani

Notes philologiques :

4. Michel Scot a bien rendu l'idée d'Aristote, mais Thomas de Cantimpré ne tient pas compte de la comparaison (sicut animal cuius testa est aspera), qu'il déplace, et il crée de ce fait un important contresens, attribuant la coquille à l'actinie.

Notes de source :

2. Et genus animalis, quod dicitur grece akaleki, est unum genus per se, et applicatur lapidibus sic\ut animal, cuius testa est aspera, similis teste vasis. Et non habet testam, set creatio sui corporis est similis creationi carnis. Et hoc genus sentit et rapit quicquid appropi<n>quat manibus, et applicatur lapidibus cum suis pedibus sic\ut animal multorum pedum. Et fortasse tumescit corpus eius, quando applicatur alicui rei. Et habet orifitia in medio corporis eius, et venatur quicquid transit per ipsum ex piscibus parvis. | 

5. […] Et in isto genere [suo] <sunt> duo modi: et unus est parvi corporis et conmeditur, et alius magni corporis, duri, sic\ut in regione, que dicitur Elfiz. Et caro eius in hieme est dura, et propter hoc venantur ipsum et conmedunt; et in estate est similis albe in greco, et si [aliud] <aliquis> tetigerit ipsum, dissolvitur et deterioratur sua dispositio tempore caloris et intra lapides.