CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Thomas Cantimpratensis - Liber de Natura Rerum — Liber VII. De piscibus marinis sive fluvialibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 03/10/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H. Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973.p. 251-275.

XLIX. De murenis.

1. [α] Isid. orig.12, 6, 431sourcesMurenam […] Hanc feminini tantum sexus esse tradunt et concipere a serpente ; ob id a piscatoribus tamquam a serpente sibilo evocatur et capitur.
[β] Ambr. hex.5, 7, 182sourcesAtque ubi adventare comparem senserit, venenum evomit reverentiam marito deferens.
[γ] TC
[δ] Isid. orig.12, 6, 433sources[…] Ictu autem fustis difficulter interimitur, ferula protinus. Animam in cauda habere certum est ; nam capite percusso vix eam interimi, cauda statim exanimari.
[ε] Plin. nat.9, 764sourcesMurena quocumque mense parit, cum ceteri pisces stato pariant. Ova eius citissime crescunt. In sicca litora elapsas vulgus coitu serpentium impleri putat. Aristoteles zmyrum vocat marem qui generet ; discrimen esse quod murena varia et infirma sit, zmyrus unicolor et robustus dentesque extra os habeat. In Gallia septentrionali murenis omnibus dextera in maxilla septenae maculae ad formam septentrionis aureo colore fulgent, dumtaxat viventibus, pariterque cum anima extinguuntur.
[ζ] Plin. nat.9, 775sourcesFerunt aceti gustu praecipue eas in rabiem agi.
[η] ?
[θ] Plin. nat.32, 126sourcesMurenam maculas adpetere ipsas consciam teretis ac lubrici tergi, tum multiplici flexu laxare, donec evadat ; […].
[ι] Plin. nat.32, 587sourcesMurenae morsus ipsarum capitis cinere sanantur.
[α] Murenas feminini sexus tantum dicunt esse et a serpente concipi et ob id in siccum egredi ad coitum. Unde a piscatoribus tanquam a serpentis sibilo evocantur.[β] Dicit Ambrosius quod serpens venturus ad murenam, ut cum ea coeat, prius evomit omne venenum.[γ] Hic signatur quanta viri erga feminam debeat esse benignitas, qui utique in hoc convenerunt ut essent duo in carne una.[δ] Fustibus et malleis difficulter interimuntur ; capite percusso vix possunt interimi, cauda vero statim necantur.[ε] Murena omni mense parit, cum ceteri tamen pisces statuto tempore pariant. Ova ejus citissime crescunt, Aristotiles mirnum vocat marem qui generat nec eas a serpente concipi dicit. Discrimen etiam dicit inesse his quae variae et informes sunt. Mirnus unicolor et robustus est ; dentes extra os habet. Plinius : In Gallia septentrionali murenis omnibus dextera in maxilla septenae maculae, quae ad formam septentrionis refulgent dumtaxat vigore quodam, sed pariter cum anima extinguntur.[ζ] Ferunt aceti gustu eas in rabiem agi. Aristotiles : [η] Periculosum est murenas in cibum sumere, nisi prius in vino optime ac diutissime decoquantur speciebusque aromaticis et maxime pipere diligentius condiantur. Venenoso enim humore eas habundare testantur nec ideo eas de facili cedere coctioni.[θ] Murenae, ut dicit Plinius, tenent se libenter inter harundines et ligna ut, si forte conclusae sint, reti evadant flexu multiplici.[ι] Murenae morsum habent venenosum, sed ipsarum capitis cinere sanatur morsus.

Notes de source :

1. Murenam […] Hanc feminini tantum sexus esse tradunt et concipere a serpente ; ob id a piscatoribus tamquam a serpente sibilo evocatur et capitur. | 

2. Atque ubi adventare comparem senserit, venenum evomit reverentiam marito deferens. | 

3. […] Ictu autem fustis difficulter interimitur, ferula protinus. Animam in cauda habere certum est ; nam capite percusso vix eam interimi, cauda statim exanimari. | 

4. Murena quocumque mense parit, cum ceteri pisces stato pariant. Ova eius citissime crescunt. In sicca litora elapsas vulgus coitu serpentium impleri putat. Aristoteles zmyrum vocat marem qui generet ; discrimen esse quod murena varia et infirma sit, zmyrus unicolor et robustus dentesque extra os habeat. In Gallia septentrionali murenis omnibus dextera in maxilla septenae maculae ad formam septentrionis aureo colore fulgent, dumtaxat viventibus, pariterque cum anima extinguuntur. | 

5. Ferunt aceti gustu praecipue eas in rabiem agi. | 

6. Murenam maculas adpetere ipsas consciam teretis ac lubrici tergi, tum multiplici flexu laxare, donec evadat ; […]. | 

7. Murenae morsus ipsarum capitis cinere sanantur.