LIII. De multipede.
[β] Arist. HA, 544 a 7 MS1sourcesAnimal vero marinum multipes coit in hieme et ovat in vere, et in illo tempore nidificat […].
[γ] Bas. hex.2, 122sourcesMulti piscium non incubant suis ovis sicut aves nec nidos aedificant nec cum labore proprios natos enutriunt, sed aqua suscipiens ovum facit animal.
[δ] Arist. HA, 544 a 7 MS3sourcesnidificat per duos menses et ovat [o] unum ovulum tantum, simile fructui nucis. Et hoc animal est multe generationis, quoniam ex illo ovo veniunt multi pisces sine numero. Et caput maris est longius capite femine. Et cum ovaverit femina, sedet super ova, et propter hoc est male carnis isto tempore, quoniam non pascitur neque saturatur.
[ε] TC?
[ζ] Arist. HA, 544 a 7 MS4sources[…] Et caput maris est longius capite femine. Et cum ovaverit femina, sedet super ova, et propter hoc est male carnis isto tempore quoniam non pascitur neque saturatur.
[η] Arist. HA, 590 b 10 MS5sources[…] Multipes autem vincit karabo et comedit ipsum ; et propter hoc, si supervenerint ambo in unum rethe, invenitur mortuum karabo propter eius comitatum.
[θ] TC
[ι] Arist. HA, 622 b 6 MS6sourcesEt invenitur etiam multipes, quod dicitur lucoliz, et est naturaliter astutum, quoniam ipse natat super superficiem aque maris, [quoniam] <quando> ascendit a profundo maris ad partes superficiales. Et dum ascendit, supinat se, ut sit eius testa ad inferius. Et non facit hoc, nisi ut natet cito et ascendat ad superius. Et cum est supra aqua<m>, vertit et ponit testam ad superius.
[α] Multipes, sicut dicit Plinius, marinus piscis est, a re nomen habens. Sicut enim multipes animal terrestre multos pedes habet, sic et istud. Pedes illi a latere procedunt. [β] Piscis iste in hieme coit et inter ceteros pisces nidum sibi struit ex surculis.[γ] Dicit autem magnus Basilius quod ovum in nido in aqua positum aqua fovet et fetus producit ex eo.[δ] Per duos menses ovat, et hoc unum ovum tantum parvumque ad instar nucis. Postquam autem femina ovum ediderit, sedet per quadraginta noctes et fovet id, et consequenti tempore fiunt ex eo pisces innumerabiles.[ε] Et necesse est quod multum fetum faciant, quia, si hoc non esset multum, diminueretur eorum genus, quia se ipsos invicem consumunt et est animal multae comestionis. Est tamen animal multum debile citiusque corrumpitur, et hoc forte propter cibum nimium. Aristotiles : [ζ] Caput maris est longius capite feminae. Femina, quando ovat, debilis efficitur valde propter nimiam cubationem et quia non pascitur eo tempore nec saturatur cibo.[η] Multipes vincit karabo monstrum marinum, quod tamen validum est atque robustum ; et vincit ipsum magis astutia quam fortitudine. Et hoc signum quod vincat eum, quia aliquando, dum simul inveniuntur in reti capti, karabo frequenter mortuus invenitur aut letaliter vulneratus ;[θ] et in hoc intelligere datur quod magis valet sapientia quam fortitudo, et non in virtute sed de caelo datur victoria.[ι] Est quoddam genus multipedum quod est naturaliter astutum, quod, ut sit testa dorsi ejus dura et possit pati salsas maris aquas et adversa scopulorum natat in superficie aquae et ponit testam dorsi ad solem ut desiccetur et fiat durior.
Notes de source :
1. Animal vero marinum multipes coit in hieme et ovat in vere, et in illo tempore nidificat […]. |
2. Multi piscium non incubant suis ovis sicut aves nec nidos aedificant nec cum labore proprios natos enutriunt, sed aqua suscipiens ovum facit animal. |
3. nidificat per duos menses et ovat [o] unum ovulum tantum, simile fructui nucis. Et hoc animal est multe generationis, quoniam ex illo ovo veniunt multi pisces sine numero. Et caput maris est longius capite femine. Et cum ovaverit femina, sedet super ova, et propter hoc est male carnis isto tempore, quoniam non pascitur neque saturatur. |
4. […] Et caput maris est longius capite femine. Et cum ovaverit femina, sedet super ova, et propter hoc est male carnis isto tempore quoniam non pascitur neque saturatur. |
5. […] Multipes autem vincit karabo et comedit ipsum ; et propter hoc, si supervenerint ambo in unum rethe, invenitur mortuum karabo propter eius comitatum. |
6. Et invenitur etiam multipes, quod dicitur lucoliz, et est naturaliter astutum, quoniam ipse natat super superficiem aque maris, [quoniam] <quando> ascendit a profundo maris ad partes superficiales. Et dum ascendit, supinat se, ut sit eius testa ad inferius. Et non facit hoc, nisi ut natet cito et ascendat ad superius. Et cum est supra aqua<m>, vertit et ponit testam ad superius.