CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Thomas Cantimpratensis - Liber de Natura Rerum — Liber VII. De piscibus marinis sive fluvialibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H. Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973.p. 251-275.

LXVII. De rumbo.

1. [α] ?
[β] Plin. nat.9, 1441sourcesArgumenta sollertiae huius, quod tardissimi piscium hi mugilem velocissimum omnium, habentes in ventre reperiuntur.
[γ] TC
[δ] Lc 16, 82sourcesEt laudavit dominus vilicum iniquitatis quia prudenter fecisset quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt.
[α] Rumbus simili modo pisces depraedatur. Est autem rumbus piscis magnus et fortis, sed tardus. Qui etiam in limo turbato absconditus pinnas exertas movet nec mora, ubi pisces approximari viderit, corripit illos ac devorat.[β] Argumentum sollertiae hujus est quod, cum sit tardissimus omnium piscium, mugilum tamen piscem velocissimum in ventre habere saepissime reperitur.[γ] Et hoc est quod in evangelio a domino dicitur : [δ] quod filii tenebrarum prudentiores filiis lucis sunt in generationibus suis

Notes de source :

1. Argumenta sollertiae huius, quod tardissimi piscium hi mugilem velocissimum omnium, habentes in ventre reperiuntur. | 

2. Et laudavit dominus vilicum iniquitatis quia prudenter fecisset quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt.