CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Thomas Cantimpratensis - Liber de Natura Rerum — Liber VII. De piscibus marinis sive fluvialibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H. Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973.p. 251-275.

LXXII. De scolopendris.

1. [α] Plin. nat.9, 1451sourcesScolopendrae, terrestribus similes, quas centipedes vocant, hamo devorato omnia interanea evomunt, donec hamum egerant, dein resorbent.
[β] TC
[α] Scolopendrae, ut dicit Plinius, similes sunt terrestribus quas centipedes vocant. Hae hamo devorato omnia in terram2philologieIl y a ici une erreur de transmission du texte de Pline : omnia interranea, «toutes leurs entrailles» est devenu omnia in terram. evomunt, donec hamum egerant ; demum resorbent ea.[β] His piscibus signantur illi qui terrenas divitias sibi esse periculo sentientes eas abiciunt, communem vitam in monasterio devoventes. Ubi cum aliquantulum fuerint conversati nec communibus stipendiis voluerint esse contenti, proprietates sibi iterum aggregant fiuntque deteriores in eo quod, quasi canes ad vomitum revertentes, pecuniae suae secum sint in perditionem.

Notes philologiques :

2. Il y a ici une erreur de transmission du texte de Pline : omnia interranea, «toutes leurs entrailles» est devenu omnia in terram.

Notes de source :

1. Scolopendrae, terrestribus similes, quas centipedes vocant, hamo devorato omnia interanea evomunt, donec hamum egerant, dein resorbent.