CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Thomas Cantimpratensis - Liber de Natura Rerum — Liber VII. De piscibus marinis sive fluvialibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/09/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H. Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973.p. 251-275.

LXXVIII. De sepia.

1. [α] Plin. nat.9, 841sourcesSepiarum generi mares varii et nigriores constantiaeque maioris. Percussae tridente feminae auxiliantur, at femina icto mare fugit. Ambo autem, ubi sensere se adprehendi, effuso atramento, quod pro sanguine his est, infuscata aqua absconduntur.
[β] Isid. orig.12, 6, 462sources[…] Cuius atramento tanta vis est ut lucernae addito Aethiopas videri ablato priori lumine quidam tradant.
[β] Plin. nat.32, 1413sources[…] Sepiae atramento tanta vis est, ut in lucerna addito Aethiopas videri ablato priore lumine Anaxilaus tradat.[…]
[γ] Isid. orig.12, 6, 464sources[…] ore enim concipit sicut vipera. […].
[δ] Arist. HA, 544 a 1 MS5sourcesSepie autem ovat in omnibus temporibus et complet suam ovationem in quindecim noctibus. Et quando ovat femina sequitur mas sua ova et insuflat super ea suum semen et sunt dura.
[α] Sepia, ut dicit Plinius, piscis est, cujus generis pisces, mares varii et nigriores sunt constantiaeque majoris. Feminae tridente percussae auxiliantur mares. At contra mare percusso aufugit femina nec rependit vicem. Ambo autem ubi se senserint deprehendi, effuso atramento earum, quod his pro sanguine est, in obfuscata aqua absconduntur.[β] Ipso autem atramento tanta vis inest ut eo posito in lucerna ablato priori lumine Ethiopes videri faciat.[γ] Ore concipit sicut vipera facit.[δ] Sepiae non natant in mari nisi par et par, masculus et femina. Sepiae omni tempore ovant et complent ova sua in quadraginta noctibus. Femina cum ovat, sequitur eam mas et insufflat super ova semen, ut fetus vivificentur. Ova ejus dura sunt

Notes de source :

1. Sepiarum generi mares varii et nigriores constantiaeque maioris. Percussae tridente feminae auxiliantur, at femina icto mare fugit. Ambo autem, ubi sensere se adprehendi, effuso atramento, quod pro sanguine his est, infuscata aqua absconduntur. | 

2. […] Cuius atramento tanta vis est ut lucernae addito Aethiopas videri ablato priori lumine quidam tradant. | 

3. […] Sepiae atramento tanta vis est, ut in lucerna addito Aethiopas videri ablato priore lumine Anaxilaus tradat.[…] | 

4. […] ore enim concipit sicut vipera. […]. | 

5. Sepie autem ovat in omnibus temporibus et complet suam ovationem in quindecim noctibus. Et quando ovat femina sequitur mas sua ova et insuflat super ea suum semen et sunt dura.