CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« Thomas Cantimpratensis - Liber de Natura Rerum — Liber VII. De piscibus marinis sive fluvialibus.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 21/11/2024. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Thomas de Cantimpré, Thomas Cantimpratensis, Liber de natura rerum, Editio princeps secundum codices manuscriptos, H. Boese (éd.), Berlin – New York, Walter de Gruyter, 1973.p. 251-275.

LXXXIII. De trebio.

1. [α] TC
[β] Plin. nat.9, 801sourcesTrebius Niger pedalem esse et crassitudine quinque digitorum, naves morari ; praeterea hanc esse vim eius adservati in sale, ut aurum, quod deciderit in altissimos puteos, admotus extrahat.
[γ] Plin. nat.9, 812sourcesMutant colorem candidum menae et fiunt aestate nigriores. Mutat et phycis, reliquo tempore candida, vere varia. Eadem piscium sola nidificat ex alga atque in nido parit.
[δ] Plin. nat.32,153sourcesTrebius Niger xiphian, id est gladium, rostro mucronato esse, ab hoc naves perfossas mergi .
[ε] TC?
[α] Trebius niger piscis est, ut dicit Plinius. [β] Pedalis est in longitudine et, cum ita parvus est, tamen piscis iste quinque digitorum crassitudinem habet. Hanc ei inesse vim Plinius recitat, ut pars ejus adservata in sale aurum, quod deciderit in altissimos puteos, admota extrahat et faciat fluitare.[γ] Mutant colorem candidum in hyeme et fiunt aestate nigriores. Inter omnes pisces trebius quidem solus ex alga nidificat et in nido ova parit.[δ] Trebius in oceano est qui diro rostro quod habet naves perforat.[ε] Sed illi permaximi sunt, qui in oceano sunt.

Notes de source :

1. Trebius Niger pedalem esse et crassitudine quinque digitorum, naves morari ; praeterea hanc esse vim eius adservati in sale, ut aurum, quod deciderit in altissimos puteos, admotus extrahat. | 

2. Mutant colorem candidum menae et fiunt aestate nigriores. Mutat et phycis, reliquo tempore candida, vere varia. Eadem piscium sola nidificat ex alga atque in nido parit. | 

3. Trebius Niger xiphian, id est gladium, rostro mucronato esse, ab hoc naves perfossas mergi .