Ex Æliani Historia per Petrum Gyllius Latini facti, itemque ex Porphyrio, Heliodoro, Oppiano, tum eodem Gyllio luculentis accessionibus aucti libri XVI. De vi et natura animalium. Ejusdem Gyllii liber unus, De Gallicis et Latinis nominibus piscium, Lyon, apud Seb. Gryphium, 1533. ,
De Mormylo. Cap. CI.
1. Mormylus marinus piscis in dorso peracutos habet aculeos. Oppianus ἀίολον esse scribit: interpres Pictum ore non satis explicate convertit. Ovidius recte Pictum appellavit: non enim in ore, sed per ejus utrunque latus lineæ nigræ transuersæ a dorso ad ventrem decurrunt: Massilienses, et Ligures Mormurum: alii non modo literati, sed etiam rudes appellant Mormylum.