CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusGyllius - De Gallicis et Latinis nominibus piscium Massiliensium.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Gilles, Ex Æliani Historia per Petrum Gyllius Latini facti, itemque ex Porphyrio, Heliodoro, Oppiano, tum eodem Gyllio luculentis accessionibus aucti libri XVI. De vi et natura animalium. Ejusdem Gyllii liber unus, De Gallicis et Latinis nominibus piscium, Lyon, apud Seb. Gryphium, 1533.

De Chalcide. Cap. CXVII.

1. Chalcidis, quam Ericam mihi videri Theodorum non recte convertisse ostenderem, si vel jam mihi otium esset, vel multum ad rei notionem interesset. Aristoteles quidem inter fluviatiles mentionem facit: Oppianus vero marinam facere videtur: AthenæusChalcides et Thrissas et Sardinas similes esse dicit: Oppianus semper in Thrissæ commemoratione etiam Chalcidis meminit: et similiter Columella, cum inquit, piscibus in piscinis præberi convenit, Tabentes, Haleculas, et salibus exesam Chalcidem putremque Sardinam. Ego non audeo eas appellare neque Anchoas, neque Meletas, neque aliam ex iis quas vulgo vocamus Sardinas: sed tandiu meum judicium sustinebo, quoad rem melius inquisiero: neque ob aliam causam Chalcidis notionem meam implicatam hic ibidem profiteor, nisi ut si mihi major facultas inquirendi non permittatur, harum rerum studiosos ex mea ignoratione admoneam, et incitem ad exploratiorem notitiam. Cum ex Græculis piscatoribus percunctarer, quasnam putarent Chalcidas, et tandem quispiam dixisset, a suis civibus accolis Acheloi fluvii hac ætate Nungrias nuncupari, etiam atque etiam diligenter rogavi, ut mecum ad piscariam profi cisceretur: sed cum ibi nullas invenissemus, in alium diem rem distulimus: hic interea paucis post diebus, me nihil tale cogitante, cum in Græciam revertisset, in pristinam dubitationem revolutus sum. Veruntamen cum sit Thrissis, et Sardinis similis, non esse potest, ut falso Merula putat, e genere Rhomborum.