CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusGyllius - De Gallicis et Latinis nominibus piscium Massiliensium.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 28/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Gilles, Ex Æliani Historia per Petrum Gyllius Latini facti, itemque ex Porphyrio, Heliodoro, Oppiano, tum eodem Gyllio luculentis accessionibus aucti libri XVI. De vi et natura animalium. Ejusdem Gyllii liber unus, De Gallicis et Latinis nominibus piscium, Lyon, apud Seb. Gryphium, 1533.

De Coccyge, sive Cuculo. Cap. LXII.

1. CoccygemNumenius rubrum esse dicit: Massilienses eum Gallinam appellant: Neapolitani etiam nunc antiquitatis retinentes, Cœchum: Siculi Cochum corrupte quasi Coccygem. Hunc piscem cum a voce, quam Coccygis volucris similem mittit, nomen traxisse non ignorarem, ex piscatoribus percontatus sum, nunquamnam vocem mitteret: Responderunt hunc cum se irretitum sentit, quiddam vocale strepere, nihil præterea se obseruasse. Quod quidem ipsum facile credidi. Quicquid enim habent aurium, in quæstum piscium conferentes, ad piscium voces obsurduerunt.