CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusGyllius - De Gallicis et Latinis nominibus piscium Massiliensium.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 07/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Gilles, Ex Æliani Historia per Petrum Gyllius Latini facti, itemque ex Porphyrio, Heliodoro, Oppiano, tum eodem Gyllio luculentis accessionibus aucti libri XVI. De vi et natura animalium. Ejusdem Gyllii liber unus, De Gallicis et Latinis nominibus piscium, Lyon, apud Seb. Gryphium, 1533.

De Rubellione et Pagro. Cap. XX.

1. Inter Rubellionem et Pagrum tanta est similitudo, ut eadem magnitudine inter se collati, non ab imperitis internoscantur, ut Ligures Rubelliones etiam Pagros imperite vocent: et tota provincia Narbonensis atque Hispania Pagellos, quod Pagri longe majores evadunt. Sed a piscatoribus facile distinguuntur nam Pagrus capite est rotondiori, Rubellio longiori: tum hic tenuiori est habitu, et cauda longiore: ille crassiori et cauda breviore. Hujus extrema pars magis attenuatur, illius multum larga et crassa: Pagri pinnæ in imam ventris partem inflexæ, Rubellionis vero magis in dorsum eminent. Rubelliones Græci memoriæ nostræ vocant Lethrinos corrupte, quasi Erythrinos. Massilienses recte Pagrum, et Græci Phagrum adhuc vulgo nominant.