Ex Æliani Historia per Petrum Gyllius Latini facti, itemque ex Porphyrio, Heliodoro, Oppiano, tum eodem Gyllio luculentis accessionibus aucti libri XVI. De vi et natura animalium. Ejusdem Gyllii liber unus, De Gallicis et Latinis nominibus piscium, Lyon, apud Seb. Gryphium, 1533. ,
De Mytulis, et Musculis. Cap. LXXXIIII.
1. Myes a Theodoro vertuntur Mytuli, sed quam recte, judicare nondum audeo. Plautus tamen Myes in Rudente Musculos videtur appellare: et Cornelius Celsus inter ea quæ alvum movent, salsamenta ponit Ostrea, Pelorides, Echinos, Musculos, et omnes fere Conchulas. Equidem cum Græcis hominibus eos quos vulgo Veneti vocant Musculos, et Cuniculos ostenderem, dixerunt esse Mydia, hoc est, Musculos. Athenæus tradit sua ætate Tellinas a Romanis Mytulos nominatos fuisse.