Ex Æliani Historia per Petrum Gyllius Latini facti, itemque ex Porphyrio, Heliodoro, Oppiano, tum eodem Gyllio luculentis accessionibus aucti libri XVI. De vi et natura animalium. Ejusdem Gyllii liber unus, De Gallicis et Latinis nominibus piscium, Lyon, apud Seb. Gryphium, 1533. ,
De Cyprino sive Carpone. Cap. XXXIII.
1. Cyprinus, etsi Plinius et Oppianus eum marinum facere videntur, tamen Aristoteles, quem sequor, fluviatilem facit, quarto de historia, cum ait: Aquatilium tamen generi, quos pisces vocamus, data quidem est lingua, sed imperfecta, incertaque: ossea enim, nec absoluta: sed palatum nonnullis carnosum pro lingua est, ut inter fluviatiles Cyprino, nisi diligenter inspexeris, lingua id esse videatur. Similiter Dorion lacustrem et fluviatilem facit, eum Cyprinum nominans: etiam Græci nonnulli hac ætate Cyprinum appellant: utraque Gallia et Germania corrupte Carponem nuncupant.