CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusGyllius - De Gallicis et Latinis nominibus piscium Massiliensium.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 07/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Gilles, Ex Æliani Historia per Petrum Gyllius Latini facti, itemque ex Porphyrio, Heliodoro, Oppiano, tum eodem Gyllio luculentis accessionibus aucti libri XVI. De vi et natura animalium. Ejusdem Gyllii liber unus, De Gallicis et Latinis nominibus piscium, Lyon, apud Seb. Gryphium, 1533.

De Carcharia pisce. Cap. XCIX.

1. Carchariam marinum piscem omnium canicularum robustissimum et maleficentissimum vidi Niceæ, et Massiliæ: os in rostro non parte supina habet, multis dentium ordinibus dentatum. Massilienses suæ antiquitatis retinentes, proprie Lamiam vulgo nominant. Nam Nicander Colophonius, in Linguis, scribit, Carchariam etiam Lamiam appellari. Magnam admirationem habet id quod mihi Nicenses testati sunt, se cum hujuscemodi piscem ad quatuor millia librarum accedentem cæpissent, in ejusdem ventre solidum hominem reperisse. Simile quiddam Massilienses mihi narrarunt, se aliquando Lamiam comprehendisse, in eademque loricatum hominem invenisse. Hujus dentes ab aliorum canum dentibus diversi sunt: nam aliorum incurui in partem oris interiorem spectant, et teretes sunt: Lamiæ vero lati et pyramidati, mucronem ensium, quibus hac ætate utimur, referunt: pretiosi existimantur, et in argento includuntur. Cum unum ad hujus naturam diligentius considerandam licitarer, alius quispiam ad delicias hunc majore proposito præmio mihi præripuit.