CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusGyllius - De Gallicis et Latinis nominibus piscium Massiliensium.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Gilles, Ex Æliani Historia per Petrum Gyllius Latini facti, itemque ex Porphyrio, Heliodoro, Oppiano, tum eodem Gyllio luculentis accessionibus aucti libri XVI. De vi et natura animalium. Ejusdem Gyllii liber unus, De Gallicis et Latinis nominibus piscium, Lyon, apud Seb. Gryphium, 1533.

De Gladio. Cap. CXIII.

1. Gladius a nostræ ætatis Græcis etiam recte Xiphias appellatur: Massilienses piscem imperatorem nominant, quod gladium veluti imperatores picti gerant. Iidemque alium piscem Spatam ex eo appellant, quod ejus cauda gladii speciem similitudinemque gerat. Itaque cum audies in provincia Narbonensi nominare Spatam, non existimes esse, quem Itali Spatam piscem appellant, sed alium hunc, quem modo dixi: ejus rostrum leviter in ensem procedit, non minus durus hic quam ferrum existit: Dentibus et squammis caret, aspero corio ut natio canum obducitur: quadruplicibus est branchiis: pinnam, ex membrana constantem, in dorso habet: adeo hebetibus aculeis, ut ossicula diceres intertexta. Hunc piscem Galeotem Strabo appellat, quem etiam et Canem marinum, et Thurionem, et Tomum thurianum quidam opinantur.