CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusGyllius - De Gallicis et Latinis nominibus piscium Massiliensium.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 07/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Gilles, Ex Æliani Historia per Petrum Gyllius Latini facti, itemque ex Porphyrio, Heliodoro, Oppiano, tum eodem Gyllio luculentis accessionibus aucti libri XVI. De vi et natura animalium. Ejusdem Gyllii liber unus, De Gallicis et Latinis nominibus piscium, Lyon, apud Seb. Gryphium, 1533.

De Rhombo, et Passere, et Solea, et Vitta. Cap. LXV.

1. Passer et Rhombus corporum duntaxat situ differunt: Si enim Rhombum sic in latus componas ut oculi cœlum suspiciant, et mentum deorsum versus spectet, pars supina erit dextra: sed si similiter passerem constituas, supina pars erit leva. Rhombus igitur est Passeri similis, sed amplior. Massilienses, et Ligures Rhombum vocant, Galli ulteriores Turbotum: nostræ ætatis Græci nondum antiquum nomen ψῆτταν commutarunt. In multis littoribus Italiæ Passer etiam nunc vulgo appellatur. In Gallia non distinguitur a Solea, quam Plautus et VarroLingulacam nominant. Græci a bubulæ linguæ similitudine Buglossum appellant, quam hac ætate Romani Soleam vocant: Hispani Lingulacam. Jam porro affines sunt Psetta, Buglossus, Tenia. Ab avis gentilis suæ colore nomen duxit Passer: quemadmodum enim volucris Passer, sic parte supina candidus, prona terreus est. Tenia quæ nunc ab Hispanis. Azedia nuncupatur, Soleæ similis, sed minor ac strictior est.