Ex Æliani Historia per Petrum Gyllius Latini facti, itemque ex Porphyrio, Heliodoro, Oppiano, tum eodem Gyllio luculentis accessionibus aucti libri XVI. De vi et natura animalium. Ejusdem Gyllii liber unus, De Gallicis et Latinis nominibus piscium, Lyon, apud Seb. Gryphium, 1533. ,
De Phycide, sive Fuca. Cap. LX.
1. Solus Phycis ex marinis piscibus nidum construere, atque in eo sub strato parere dicitur: colorem mutat, alio anni tempore candida est, verno variatur: idcircoque Phycis nuncupatur, quod ex alga nidificat, quam Græci phycon vocant. Diocles et SpeusippusPercam, Chanam, Phycida, similes esse dicunt. Memoriæ nostræ Græci recte Phycida vocant. Falso Veneti quendam piscem Phycum vocant: is enim squammis caret, et parvulæ Palamidis similitudinem gerit: Phycis squammosus est, et saxatilis, trientalis longitudinis. Jam vero Phycida Massiliensi piscatori, ex oppido Neapoli oriundo, cum demonstrarem dixit Neapoli Leprem vocari: ab Hisychio Phycis dicitur etiam appellari Lelepris.