Ex Æliani Historia per Petrum Gyllius Latini facti, itemque ex Porphyrio, Heliodoro, Oppiano, tum eodem Gyllio luculentis accessionibus aucti libri XVI. De vi et natura animalium. Ejusdem Gyllii liber unus, De Gallicis et Latinis nominibus piscium, Lyon, apud Seb. Gryphium, 1533. ,
De Lucio pisce fluviatili. Cap. LXXI.
1. Lucius stagna, paludes, fluvios incolit. Galli qui accolunt Lygerim et Sequanam, Brochetum appellant: provincia Narbonensis Lucium: neque enim sane quampiam dubitationem debet afferre, quod cum ex Ausonio olim nullo in precio esset, nunc inter lautos fluviatiles censeatur: non enim modo mores, verum etiam palatum mutavimus. Cui nunc tam parum palatus sapit, ut principem locum inter aves Turdo adjudicet? Quis ex nostris non tantum lautus atque urbanus, sed etiam agrestis, qui post Accipenserem, ex omnibus piscibus præcipuam autoritatem Asellis, sicut Plinius, daret? Ego potius Pagris, aliisque non paucis sapientius attribuerem. Quis modo octo millibus nummum Mullum piscem emat? Equidem nisi insipiens palati insulsitas me fallit, huic non paucos longe anteponerem.