Ex Æliani Historia per Petrum Gyllius Latini facti, itemque ex Porphyrio, Heliodoro, Oppiano, tum eodem Gyllio luculentis accessionibus aucti libri XVI. De vi et natura animalium. Ejusdem Gyllii liber unus, De Gallicis et Latinis nominibus piscium, Lyon, apud Seb. Gryphium, 1533. ,
De Raia et Leviraia et Asteria. Cap. XLVII.
1. Raiam piscem planum et cartilagineum, etiam nostræ ætatis Græci Batin, et Baton ex eo appellant, quod hujus cauda aculeis quibusdam rubi similibus horrescat. Leviraia a Græcis Liobatos nuncupata, a levi cute: major est quam Raia: piscatores vocant Bubosam, sive Mucosam, a luto et mucore, quo ejus pellis sordida spectatur. Batis Asterias a maculis quas habet in dorso minor est quam Raia, cute levi. Massilienses a stellis, hoc est maculis, vocant Miraletum, id est, Speculum parvum: eam vero quæ spinas habet, Cavelatam duro nomine appellant.