CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusGyllius - De Gallicis et Latinis nominibus piscium Massiliensium.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Gilles, Ex Æliani Historia per Petrum Gyllius Latini facti, itemque ex Porphyrio, Heliodoro, Oppiano, tum eodem Gyllio luculentis accessionibus aucti libri XVI. De vi et natura animalium. Ejusdem Gyllii liber unus, De Gallicis et Latinis nominibus piscium, Lyon, apud Seb. Gryphium, 1533.

De Pulmonibus marinis. Cap. XCVII.

1. Pulmones marini sua sponte nascuntur, cum natant Cirros ex imo, more Polypi, emittunt: quod autem speciem quandam mulieris vulvæ repræsentant, tota idcirco Italia eos turpibus nominibus appellat, ut nulla ratione scriptis honeste mandari queant. Ligures nominant, Capellos marinos: Massilienses Carneos pileos: cumjacent, omaso similes sunt: cum criguntur, Pulmones videntur: tanquam vitrum translucent: cum suspensi tenentur, quandam imaginem Polypi gerunt, nisi brachia brevissima et crassa habent: Cum autem eos secuissem, nihil in ea parte quæ Polypi ventri respondet reperi: ubi vero membratim dissecuissem, in iis partibus unde pedes exoriuntur, quosdam meatus harenarum plenos vidi. Adeo omnino lucidi, et tanquam vitrei sunt, ut sine sectione interiora omnia videre possis: ac quanuis fluctibus in littus expulsi, nullo negotio capiuntur, tamen cum non sint esculenti, a prætereuntibus præclare contemnuntur.