CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusGyllius - De Gallicis et Latinis nominibus piscium Massiliensium.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Gilles, Ex Æliani Historia per Petrum Gyllius Latini facti, itemque ex Porphyrio, Heliodoro, Oppiano, tum eodem Gyllio luculentis accessionibus aucti libri XVI. De vi et natura animalium. Ejusdem Gyllii liber unus, De Gallicis et Latinis nominibus piscium, Lyon, apud Seb. Gryphium, 1533.

De Polypo et Osmylo. Cap. LXVII.

1. Ex mollium genere Polypus octo pedes habet, simplicibus singulos acetabulorum ordinibus plenos, quibus attrahit id ad quod adhæserit, et tam firmiter retinet, ut comprehensum hominem ad terram abjiciat: a Lolligine et Sepia hoc differt, quod ejus alueus et parvus, et crura longa sunt: ubique fere gentium vulgo Polypus nominatur. Quis non miretur Polyporum varietatem? nam horum alius tetram odoris fœditatem habet, alius nomine Osmylus bene olet, et nihil muscosius sensi: quem hac ætate Græci Moschitem appellant: Massilienses Muscum, ex ea odoris suavitate, quod muscum non leviter non modo vivus, verum mortuus etiam oleat. Is qui eum vel occultissimum fert, circumstantes suavissime permulceat: in arcis ad imbuendas grato odore vestes reponitur: gracilioribus est brachiis, quam cæterorum genus Polyporum. Helidonam genus etiam Polypi nostræ ætatis Græci Halidonam corrupte nominant.