CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusGyllius - De Gallicis et Latinis nominibus piscium Massiliensium.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 07/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Gilles, Ex Æliani Historia per Petrum Gyllius Latini facti, itemque ex Porphyrio, Heliodoro, Oppiano, tum eodem Gyllio luculentis accessionibus aucti libri XVI. De vi et natura animalium. Ejusdem Gyllii liber unus, De Gallicis et Latinis nominibus piscium, Lyon, apud Seb. Gryphium, 1533.

De Mæna, Smaride, et Boope. Cap. LIX.

1. Mæna pisciculus, hyberno tempore candidus, æstiuo cærulea varietate pictus. Ligures Mænulam, Massilienses Medolam vocant: neque modo speciei verum etiam generis nomen esse ex eo conjicio, quod varium et multiplex est earum genus: aliæ in utroque latere nigram maculam orbiculatam habent, quas ii qui Adriaticum sinum accolunt, vulgo Mænas Sclanas appellant: aliæ Leucomenides, hoc est albæ Mænæ, a Græcis Smarides nuncupatæ, quas nostræ ætatis Siculi etiam Smaridas vocant: Massilienses, Gerres: Neapolitani Cerres, per c. quos Theodorus secutus Smarides Cerros videtur convertisse, non Gerres: de quibus Martialis, veluti vilibus piscibus, ita ait: Fuisse Gerres, aut inutiles Mænas. Theodorus Mænidas, in AristoteleMænas et Aleces, et Mænidia, id est, Mænas parvulas Aleculas appellat: ut Alecula nomen generis sit, hoc idem latine significans, quod Græce: ut Hermolaus putat, Anthracides, hoc est, pisceis qui succensis carbonibus commode coqui possint, cujusmodi sunt Smarides et Mænæ. Equidem ipse generatim pisciculos ignobiles significari ex Columella arbitror, qui Aleculas rivales pisciculos, ignobiles vocavit: atque alios pisceis sale exesos, Areneos nuncupatos, Thrissis similes: itemque sunt Mænæ Boopes appellatæ, quas Græci adhuc recte Boopas vocant. Ligures, et Massilienses Bogas corrupte nominant.