CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusGyllius - De Gallicis et Latinis nominibus piscium Massiliensium.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Gilles, Ex Æliani Historia per Petrum Gyllius Latini facti, itemque ex Porphyrio, Heliodoro, Oppiano, tum eodem Gyllio luculentis accessionibus aucti libri XVI. De vi et natura animalium. Ejusdem Gyllii liber unus, De Gallicis et Latinis nominibus piscium, Lyon, apud Seb. Gryphium, 1533.

De Aphya. Cap. CIX.

1. Aphyæ multiplex est genus, alia Encraulos generat. Cum Græco cuipiam eas, quas Anchoias, sive Amploias littus Ligusticum et Gallicum nominat, ostendissem: summa asseveratione appellabat Lycostomos. Ælianus eosdem esse ait Encraulos et Lycostomos. Aliud genus Aphyæ est, quod ex Mænis, et Mugilibus procreatur. Phalerica Membradas gignit. Item alia species quam Aristoteles Aphron, Athenæus et Oppianus Aphritin, quod ex spuma maris, non semine nascatur: Nam Aphyæ ortus spuma appellata ex terra sabulosa constat: quod quidem genus nullam accretionem habet, nec quicquam gignit. Aphyam PliniusApuam, Theodorus Apluam vertit, adeo pusilla est, ut ii, qui Niceam incolunt, Nonnatam appellent, quasi nondum natam, id quod Græcum nomen significat. Ligures testantur pisciculos perparvulos, quos lanquetos nominant, effici Sardinas.