CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusGyllius - De Gallicis et Latinis nominibus piscium Massiliensium.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Gilles, Ex Æliani Historia per Petrum Gyllius Latini facti, itemque ex Porphyrio, Heliodoro, Oppiano, tum eodem Gyllio luculentis accessionibus aucti libri XVI. De vi et natura animalium. Ejusdem Gyllii liber unus, De Gallicis et Latinis nominibus piscium, Lyon, apud Seb. Gryphium, 1533.

De Leone marino. Cap. LXXIIII.

1. Leonem marinumÆlianus scribit locustæ speciem similitudinemque gerere, sed corporis tenuitate, et gracilitate habitus majori esse, brachiaque habere, tum maxima, tum Cancris similia: cæruleo colore esse, et subnigris maculis distingui. Plerique dum nationes nonnullas etiam nunc Leonem Astacum nominantes sequuntur, arbitrantur Leonem esse Astacum. Plinius tamen separatim ab Astaco Leonem tractat: et Athenæus separatius utrunque ab altero distinguit, cum inquit, Astaco Leonem majorem esse: Massilienses Ligombaudum appellant. Oppianus inter marinas beluas Leonem quendam numerat.