Ex Æliani Historia per Petrum Gyllius Latini facti, itemque ex Porphyrio, Heliodoro, Oppiano, tum eodem Gyllio luculentis accessionibus aucti libri XVI. De vi et natura animalium. Ejusdem Gyllii liber unus, De Gallicis et Latinis nominibus piscium, Lyon, apud Seb. Gryphium, 1533. ,
De Cornuta. Cap. LXIIII.
1. Piscatores Massilienses mihi narrarunt, se aliquando piscem cæpisse, cujus cauda accederet ad duorum cubitorum longitudinem, largo ore, et duobus cornibus cubiti longitudine fuisse, et ad ducentas libras accessisse, ejusque nomen ignorasse: equidem ipse ex Plinio arbitrabar Cornutam esse: is enim hunc inter majores pisces numerat, et cornua ait sesquipedalia habere.