Ex Æliani Historia per Petrum Gyllius Latini facti, itemque ex Porphyrio, Heliodoro, Oppiano, tum eodem Gyllio luculentis accessionibus aucti libri XVI. De vi et natura animalium. Ejusdem Gyllii liber unus, De Gallicis et Latinis nominibus piscium, Lyon, apud Seb. Gryphium, 1533. ,
De Physitere. Cap. IIII.
1. Physiterem existimo esse, quem vulgo vocant Calderonem, quod hunc ex omnibus beluis maximam diluviem aquarum eructare dicunt. Hunc quidem arbitrantur esse quem Massilienses vocant Mulassum. Equidem ipse cum hunc Mulassum non viderim, judicare non audeo Physiterem esse.