CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusGyllius - De Gallicis et Latinis nominibus piscium Massiliensium.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Gilles, Ex Æliani Historia per Petrum Gyllius Latini facti, itemque ex Porphyrio, Heliodoro, Oppiano, tum eodem Gyllio luculentis accessionibus aucti libri XVI. De vi et natura animalium. Ejusdem Gyllii liber unus, De Gallicis et Latinis nominibus piscium, Lyon, apud Seb. Gryphium, 1533.

De Tuberibus, et Callis. Cap. XCVI.

1. Holothuria, quæ et Tethia vocantur, Theodorus vertit Tubera, et Callos, et Vertibula: et Tubera quidem, quod sic nullis fibris, quemadmodum tubera terrena nitantur: ac Callos, quod callosa materia tegantur. Jam nunc Græci non græco nomine, sed plusquam barbaro Spherdoclos nuncupant. Ineptius ii, qui accolunt Adriaticum sinum, ex eo Spongias nominant, quia cum premuntur, tanquam Spongiæ, sic aquam foraminibus reddunt. Hoc genus piscium Massiliæ in vulgus ignotum a paucis cognoscitur: quidam senes, cum hujus descriptionem sub eorum oculos subjecissem, et multum inculcassem, nominarunt Vichonos: veruntamen propter tempestates hos mihi ostendere non potuerunt.