Ex Æliani Historia per Petrum Gyllius Latini facti, itemque ex Porphyrio, Heliodoro, Oppiano, tum eodem Gyllio luculentis accessionibus aucti libri XVI. De vi et natura animalium. Ejusdem Gyllii liber unus, De Gallicis et Latinis nominibus piscium, Lyon, apud Seb. Gryphium, 1533. ,
De Cicadis marinis. Cap. LXXV.
1. Est etiam Cicadarum, sicut Ælianus ait, genus marinum, quarum maxima Locustæ parvæ speciem similitudinemque gerit: veruntamen cornua non similiter atque illa magna, nec aculeos habet: hujus pinnæ terrenarum cicadarum alis similes sunt. Massilienses tenuis suæ cujusdam vetustatis retinentes etiam nunc Cicadas nominant.