Ex Æliani Historia per Petrum Gyllius Latini facti, itemque ex Porphyrio, Heliodoro, Oppiano, tum eodem Gyllio luculentis accessionibus aucti libri XVI. De vi et natura animalium. Ejusdem Gyllii liber unus, De Gallicis et Latinis nominibus piscium, Lyon, apud Seb. Gryphium, 1533. ,
De Lolligine, et Lollio, et Sepia. Cap. LXVI.
1. Lolliginem Ligures, atque plerique alii Itali ex eo Calamarium appellant, vel quod ejus corpus calamarii, quo utimur ad scribendum, speciem similitudinemque gerit: vel quia atramentum habet. A Massiliensibus etiam nunc antiquitatis suæ retinentibus Taute appellatur, quasi Græce τευθίς. Lollium, qui major est Lolligine, et pinnas propius accedentes ad extremam caudam habet, Massilienses quasi Latine nuncupant Lollium: ad Sepiæ quidem similitudinem accedit, sed et longior et strictior est: octo pedibus, iisque quam Polypi minoribus nititur. Sepia, Lolligini similis, quemadmodum Polypus mutat colorem. Cum atramentum mittit, Massilienses exiguæ cujusdam vetustatis retinentes vulgo dicunt eam atramentare.