Ex Æliani Historia per Petrum Gyllius Latini facti, itemque ex Porphyrio, Heliodoro, Oppiano, tum eodem Gyllio luculentis accessionibus aucti libri XVI. De vi et natura animalium. Ejusdem Gyllii liber unus, De Gallicis et Latinis nominibus piscium, Lyon, apud Seb. Gryphium, 1533. ,
De Aquila. Cap. LII.
1. Aquilam piscem planum et Cartilagineum Neapolitani etiam hac ætate vocant Aquilam, similemque Pastinacæ esse dicunt, strictiori tamen corpore esse, et pinnis longioribus, et acutioribus: capite prominentiore, atque ad trecentas sæpe libras accedere: sed nihil affirmo cum solam ex piscatore Neapoli tano auditionem acceperim.