Ex Æliani Historia per Petrum Gyllius Latini facti, itemque ex Porphyrio, Heliodoro, Oppiano, tum eodem Gyllio luculentis accessionibus aucti libri XVI. De vi et natura animalium. Ejusdem Gyllii liber unus, De Gallicis et Latinis nominibus piscium, Lyon, apud Seb. Gryphium, 1533. ,
De Mullo. Cap. XXXVIII.
1. Mullus a colore mulleorum calceorum, quibus purpurei coloris primo reges Albani, post Patricii usi sunt: is marinus piscis, cum ab aliis, tum maxime a Cicerone Barbatulus vocitatus, nobilitatem habet: Gemina enim barba ejus inferius labrum ornatur. Græci etiam nunc recte, servato nomine antiquo, Triglam: Ligures, et Massilienses corrupte Trigam, quasi Triglam, corruptius: qui Niceam a Massiliensibus conditam incolunt, Strilham appellantes.