Ex Æliani Historia per Petrum Gyllius Latini facti, itemque ex Porphyrio, Heliodoro, Oppiano, tum eodem Gyllio luculentis accessionibus aucti libri XVI. De vi et natura animalium. Ejusdem Gyllii liber unus, De Gallicis et Latinis nominibus piscium, Lyon, apud Seb. Gryphium, 1533. ,
De Thymo pisce. Cap. CXII.
1. Ælianus piscem Thymum, sic nuncupatum, scribit in Ticino flumine Galliæ transalpinæ procreari, eumque ad cubiti magnitudinem accedere, et Lupi, et Mugilis communem et mediam speciem similitudinemque gerere, ejusdemque capti odorem magnam admirationem habere: Non enim ut cæteros pisces pisculentum quendam odorem mittere, imo vero, sicut idem ait, existimares te gentilem herbam recentem ex terra lectam manibus tenere. Equidem ipse hujuscemodi verbis Æliani admonitus, cum ad Ticinum peruenissem, ab accolis diligenter etiam atque etiam inquisivi, num quempiam piscem haberent, quem Thymum nominarent. Responderunt, in hoc fluvio sæpe capi solere piscem, quem vulgo Temerum, sive Temelum, hoc est, Latine Thymum nuncuparent: cujus adipem auribus salutarem multi piscatores conditum seruarent, quem suave quiddam olere testabantur. Ego cum piscatorem ad hunc ipsum capiendum misissem, diemque unum expectassem, isque ad vesperam, quoniam ad piscandum tempestas idonea non esset, nihil attulisset, postridie discessi.