CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusGyllius - De Gallicis et Latinis nominibus piscium Massiliensium.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Gilles, Ex Æliani Historia per Petrum Gyllius Latini facti, itemque ex Porphyrio, Heliodoro, Oppiano, tum eodem Gyllio luculentis accessionibus aucti libri XVI. De vi et natura animalium. Ejusdem Gyllii liber unus, De Gallicis et Latinis nominibus piscium, Lyon, apud Seb. Gryphium, 1533.

De Murice, et Buccino. Cap. XC.

1. Ceryx a Plinio Latine Murex, et Buccinum appellatur: Concha est claviculatim intorta, et turbinata, scabra, sine aculeis, magnitudine purpuris inferior, Buccino turbinato, quo sonus editur, similis, excepto ore rotundo in margine inciso. Ergo eadem erit Buccini descriptio: nam est e genere turbinatorum Concha, sine aculeis, Buccino Concharum generi quo sonus editur similis, nisi rotundo ore differret, in margine inciso: Buccinum enim quo sonus editur, non est incisum. Ligures Buccinos nunc vulgo Cornetos nominant: Massilienses Bios Cornetos: Græci quidam hac ætate Strophilidas: Speusippus dicit similes esse κηρύκας, καὶ πορφύρας καὶ ςτραβηλοὺς, sive ἀστροβηλοὺς Dercilus dicit commodos esse ad reddendum sonum.