Ex Æliani Historia per Petrum Gyllius Latini facti, itemque ex Porphyrio, Heliodoro, Oppiano, tum eodem Gyllio luculentis accessionibus aucti libri XVI. De vi et natura animalium. Ejusdem Gyllii liber unus, De Gallicis et Latinis nominibus piscium, Lyon, apud Seb. Gryphium, 1533. ,
De Siluro, et Glanio diversis piscibus. Cap. CXVI.
1. Ælianus scribit, in Bubasto Ægyptia stagnum esse, ubi cicures permulti Siluri alantur, et exultantes alii in alios saliant, et obiecto ad se nutriendos pane pascantur: eosdemque ait etiam in fluminibus procreari, ut in Cydno Ciliciæ fluvio: sed eos quidem minutos provenire, quod ejus confluens nitidus et frigidus sit, quo ipsi non delectantur, sed turbido potius, ac plane limoso gaudent, et pinguescunt: et Pyramus quidem, atque Sarus Cilices fluvii eos longe pleniores ferunt: tum Orontes Syrorum amnis: itemque Ptolemæus fluvius, et Apamiense stagnum maximos generant: Idemque Ælianus cum docet quemadmodum Istrianus Silurus capitur, videtur dentatum significare, cum ait, Hamum asso tauri pulmone instructum ad illiciendum Silurum dejicit, et linea ad quam alligatus est hamus, quantum satis est, plumbi ad moderandum tractum appendit, ubi Silurus bubulæ escæ sensum percepit, statim escam appetens, hamum incaute devorat: quo transfixus, ex eo evadere cupiens, omnibus viribus funem bene robustum exagitat, et vexat, et omni virium contentione in altitudinem deprimit. Ælianus non eosdem esse dicit Silurum et Glanium, cum inquit, Glanis piscis incola Meandri, et Lyci Asiorum fluminum, et Europei Strimonis, speciem Siluri similitudinemque gerit: ex piscibus suorum fœtuum amantissimus est nam simul ac fœmina peperit; cura quidem illa de partu suo liberatur, ac nimirum cubitans suorum tuitione exoluitur? At vero mas se assiduum præstans custodem, ad conseruationem eorum quæ procreaverit aduigilat, et eos ex omnibus insidiis prohibet: atque, sicut Aristoteles inquit, hamum exedere et conficere potest. Itemque Pausanias non hos esse eosdem designare videtur, cum dicit, Feras in pernicien hominum non ferunt Græcorum amnes, quemadmodum Indus, et Nilus: præterea Rhenus, et Istrus, Euphrates, et Phasis. Hi enim feras, similes Glaniis, hominum devoratoribus, in Hermo, et Meandro versantibus, procreant: excepto colore nigriore, et robore: nam his Glanii inferiores sunt. Athenæus inter pisces Nili Porcos, et Siluros numerat. Non igitur solus Theodorus errat, dum semper Glanium convertit Silurum: verum etiam Plinius, cum ait, Silurum marem solum omnium piscium edita custodire ova, sæpe quinquagenis diebus ne absumantur, aperte Siluro attribuit, quæ Aristoteles Glanio propria esse dicit. Cum tamen Plinius sæpe alias in commemoratione medicinarum Glanis et Siluri, tanquam diversos ponat: atque etiam uno eodemque capite primo medicinas Siluri, deinde Glanis commemorat. Idemque libro nono dicit, Glanium aversum mordentem hamum non devorare, sed esca spoliare: Aristoteles contra hunc devorare. Quamobrem cum in hoc pisce non satis sibi constare Plinium videam, malo sequi Pausaniam, et Ælianum. Jam si Plinius verum dicit, cum Silurum hominum et equorum devoratorem facit, aperte liquet Sturionem neque Glanium, neque Silurum esse, cum horum uterque dentatus et hamifragus: Sturio vero dentibus careat.