CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusGyllius - De Gallicis et Latinis nominibus piscium Massiliensium.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Gilles, Ex Æliani Historia per Petrum Gyllius Latini facti, itemque ex Porphyrio, Heliodoro, Oppiano, tum eodem Gyllio luculentis accessionibus aucti libri XVI. De vi et natura animalium. Ejusdem Gyllii liber unus, De Gallicis et Latinis nominibus piscium, Lyon, apud Seb. Gryphium, 1533.

De Aulopio. Cap. CXV.

1. Cum supra in eo opere, quod verti ex Æliano, Nicandro, Oppiano, et aliis Græcis nondum conversis, satis dilucide docuerim, quis sit Aulopios, non hic ibidem rursus repetam. Græci etiam nunc Aulopion vocant. A Neapolitanis de piscatore probo viro accepi piscem quendam vocari Aulopenam: sed cum hunc non viderim, neque ille mihi quantislibet propositis præmiis uno toto mense piscem capere potuerit, certi nihil tibi repræsentare possum: hoc tantum adscripsi; ut qui Neapoli versantur docti, advertant num recte Aulopenam vulgo nominent.