CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusGyllius - De Gallicis et Latinis nominibus piscium Massiliensium.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Gilles, Ex Æliani Historia per Petrum Gyllius Latini facti, itemque ex Porphyrio, Heliodoro, Oppiano, tum eodem Gyllio luculentis accessionibus aucti libri XVI. De vi et natura animalium. Ejusdem Gyllii liber unus, De Gallicis et Latinis nominibus piscium, Lyon, apud Seb. Gryphium, 1533.

De Fabro. Cap. XLII.

1. Zeus, sive Faber figura orbiculata, quem Chalcea olim Græci vocabant, nunc in templis suspendunt et Christopsaron ideo arbitror appellant, quia olim Zeus Juppiter nuncuparetur. Romani vocant piscem sancti Petri, sive Situlam. Dalmatæ etiam hac ætate Fabrum: qui, cum ex eis percunctarer, cur sic nominarent, mihi pulchre responderunt, se ideo ita nuncupare, quod omnia instrumenta fabrilia in ipso reperiantur: quod quidem ipsum statim verum esse periclitatus sum. Ligures Rotam, Massilienses Truëiam, hoc est porcam, quod dum capitur eum grunnire testentur. Hispani nuncupant Gallum: et quemadmodum olim inter lautissimos pisces, sic nunc apud eos numeratur. Quod autem quibusdam modo videatur Chalcis, modo Galeos, modo Columbus, modo Citharus et Situlus, possem amplissime confutare, nisi amarem eos, qui primi conati sunt huic parti lucem aliquam afferre.