CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusGyllius - De Gallicis et Latinis nominibus piscium Massiliensium.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Gilles, Ex Æliani Historia per Petrum Gyllius Latini facti, itemque ex Porphyrio, Heliodoro, Oppiano, tum eodem Gyllio luculentis accessionibus aucti libri XVI. De vi et natura animalium. Ejusdem Gyllii liber unus, De Gallicis et Latinis nominibus piscium, Lyon, apud Seb. Gryphium, 1533.

De Unguibus, sive Digitis. Cap. LXXXIII.

1. Ungues seu Digiti e genere testa obductorum, nostræ ætatis Græci, antiquo nomine seruato, etiam nunc Solenas appellant. Qui accolunt Adriaticum sinum, Cappas longas nominant. Ex eo digiti appellantur, quod speciem similitudinemque humani digiti gerant. Ungues item vocantur, quod eorum testa unguibus similis sit. Hic piscis binis conclusa valvulis utroque lateri connexis, manubrii, quod ex cornu apponitur gladiis, speciem et similitudinem habet. Apuli ideo vulgo Imbrices appellant, quia quodammodo imbricibus horum testæ similes videntur. Græce etiam Auli, et Donaces nominantur.