Ex Æliani Historia per Petrum Gyllius Latini facti, itemque ex Porphyrio, Heliodoro, Oppiano, tum eodem Gyllio luculentis accessionibus aucti libri XVI. De vi et natura animalium. Ejusdem Gyllii liber unus, De Gallicis et Latinis nominibus piscium, Lyon, apud Seb. Gryphium, 1533. ,
De Balanis. Cap. LXXXVI.
1. Genus Concharum est quod Græci nostræ ætatis adhuc antiqui nominis retinentes, Balanos vulgo nominant. Plautus et Columella etiam Balanos a glandium similitudine, sunt enim leves, ut vidimus: in cavernis saxorum stabulantur. Veneti non recte Dactylos appellant. Hujuscemodi Concham, cum piscatoribus Massiliensibus nulla descriptione repræsentare potuerim, ipsius nomen Massilicum non potui adscribere.