CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusGyllius - De Gallicis et Latinis nominibus piscium Massiliensium.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Gilles, Ex Æliani Historia per Petrum Gyllius Latini facti, itemque ex Porphyrio, Heliodoro, Oppiano, tum eodem Gyllio luculentis accessionibus aucti libri XVI. De vi et natura animalium. Ejusdem Gyllii liber unus, De Gallicis et Latinis nominibus piscium, Lyon, apud Seb. Gryphium, 1533.

De Rana marina. Cap. LIII.

1. Rana marina, piscis planus, et cartilagineus est: is, quem vidi ad portum Sabatiorum, duos pilos in vertice habebat, longitudine duorum pedum: et hi quidem, tanquam frumentorum summi calami spicam, sic caudam gerebant: ex his pilis Propilatis id nomen duxit, ut Piscatrix appelletur: nam in lutum abjecta, sicut lineam piscator, sic hos ante ora sua prætendit, eosdemque cum pisceis comprehendere vult, sensim ad os adducit oris rictu tum immenso est, tum capite ingenti ut mediam corporis partem hujus magnitudo occupet: os in rostro est, non infra in parte supina : inferius tamen labrum adeo eminet, et superius contrahitur, ut os in cœlum spectare videatur. Neque modo dentium series solitis locis, verum in medio etiam palato permultas habet. Ejus oculi similiter supra caput ut Squatinarum siti sunt, magni et glauci; dorso est duro, et osseo, et nigro : et capite aspero, et durissimo ; tota corporis facies Ranæ speciem similitudinemque gerit: et item pinnæ duæ in ima parte, et in lateribus aliæ duæ: tum aliquot pili in dorso insunt, sed minores quam ii qui eminent ex capite. Siculi vocant Lamiam : Massilienses Bodroyum, hoc est, Batrachum corrupte: Ligures, Piscem piscatorem: Neapolitani, Piscatricem.