CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusGyllius - De Gallicis et Latinis nominibus piscium Massiliensium.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Gilles, Ex Æliani Historia per Petrum Gyllius Latini facti, itemque ex Porphyrio, Heliodoro, Oppiano, tum eodem Gyllio luculentis accessionibus aucti libri XVI. De vi et natura animalium. Ejusdem Gyllii liber unus, De Gallicis et Latinis nominibus piscium, Lyon, apud Seb. Gryphium, 1533.

De Accipensere. Cap. XXXIIII.

1. Ovidius dicit Elopem esse Italicis littoribus incognitum, ex quo Plinio videntur falli ii, qui eundem Accipenserem existimaverunt. Columella et ÆlianusElopen dicunt non nisi Pamphilio profundo capi. Theodorus secutus Appionem, et Plutarchum, Elopen convertit Accipenserem: quod ipsum si recte fecit, miror Aristotelem (qui Elopen vidisse conjicitur ex secundo libro de historia, cum scribit, branchias quaternas utrinque eum simplices, atque etiam fel propinquum jecori habere) omisisse scribere, squammas huic ad os versas, rem commemoratione dignam, inesse. Archestratus autem inquit, non Elopen, sed Galeon a Græcis Accipenserem appellari.