CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusGyllius - De Gallicis et Latinis nominibus piscium Massiliensium.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 07/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Gilles, Ex Æliani Historia per Petrum Gyllius Latini facti, itemque ex Porphyrio, Heliodoro, Oppiano, tum eodem Gyllio luculentis accessionibus aucti libri XVI. De vi et natura animalium. Ejusdem Gyllii liber unus, De Gallicis et Latinis nominibus piscium, Lyon, apud Seb. Gryphium, 1533.

De Asello. Cap. XXXVI.

1. Asello piscis etiam nunc ab Italis Asinus, a Gallis Merlus appellatur: duos in capite lapillos molari figura, et cor in ventre habet. Varro ab Asinino colore sic nuncupari ait. Ejus duplex est genus, alterum Callarias minor, quod et Gallarias, et Galleridas vocatur: alterum Bacchus major, is non nisi in alto capitur. Dorion majorem vocat Onon, et Gadum, minorem vero Oniscon. Græcus quispiam nauta Massiliæ mihi dixit, etiam nunc Gallariam in Græcia appellari: sed mihi non potuit piscem, cum tamen summe ab eo contenderem, repræsentare.