CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusGyllius - De Gallicis et Latinis nominibus piscium Massiliensium.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Gilles, Ex Æliani Historia per Petrum Gyllius Latini facti, itemque ex Porphyrio, Heliodoro, Oppiano, tum eodem Gyllio luculentis accessionibus aucti libri XVI. De vi et natura animalium. Ejusdem Gyllii liber unus, De Gallicis et Latinis nominibus piscium, Lyon, apud Seb. Gryphium, 1533.

De Stellis marinis. Cap. XCVIII.

1. Marina Stella, non quod similiter ut Stellatus galeos maculis quibusdam tanquam stellis varietur: sed stellæ pictæ quia speciem similitudinemque gerat, ex eo nomen duxit: ut enim stellam pictores radiatam pingunt, sic hæc quinque pedes, tanquam radios habet. Hujus durum callum cum gladii mucrone experiri studerem, vix tandem multa vi molliorem mediam superficiem potui perfringere: nam radiorum anguli ad silicum duriciem accedunt, et non minus ab ictibus inuictos, quam ferrum ipsum se præstant. Massilienses etiam nunc Stellam nominant. Græcia quemadmodum totius linguæ suæ negligens est, sic piscium nominum antiquorum nihil obseruans hunc Scauron appellat.