CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusGyllius - De Gallicis et Latinis nominibus piscium Massiliensium.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 08/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Gilles, Ex Æliani Historia per Petrum Gyllius Latini facti, itemque ex Porphyrio, Heliodoro, Oppiano, tum eodem Gyllio luculentis accessionibus aucti libri XVI. De vi et natura animalium. Ejusdem Gyllii liber unus, De Gallicis et Latinis nominibus piscium, Lyon, apud Seb. Gryphium, 1533.

De Mustella. Cap. CIIII.

1. Mustellam aliam ab ea esse quam Perotus primus Lampetram existimavit, Ælianus describit, cum inquit, Mustellam brevis piscis, nullam cum Mustello communitatem habet: nam hic quidem cartilagineus est, et pelagius, et magnitudine præstans, simul et Canis speciem similitudinemque gerit: Mustellam vero diceres esse lecorinum. Pupillæ oculorum ad cæruleum colorem accedunt, illius quasi mentum quam Iecorini majus est, et minus quam Chremytis: Algas depascitur, et saxatilis est. Massilienses et Ligures Mustellam appellant piscem marinum non e genere longorum, qui sane pinnam in dorso ex pelle molli habet, ad caudam pertinentem: atque alteram in ima corporis parte, similiter cuticula perpetua ad caudam usque constantem. Vidi fluviatilem piscem, huic omnino similem, quem Lugdunenses vulgo vocant Lotam. Hujusmodi uterque piscis juxta branchias utrinque pinnas habet cuteas, et in labro inferiori unicum filum: uterque etiam in gutture pinnas quasdam habet, similiter et in utroque opimus venter est, et terrenæ Mustellæ ambo similitudinem quandam habent. In utriusque capite lapillos inveni. Plinius cum inquit, Proxima est his mensa generis duntaxat Mustellarum quas mirum dictu inter alpes lacusque Rhetiæ Brigantinus æmulas marinis generat, hoc est, cum sint marinæ, et fluviatiles, et palustres Mustellæ: solæ illius generis quas lacus Brigantinus gerat, dignitatem habent: nam fluviatilis lauti cibi est: marinam vero non boni cibi esse percepi. Mustella quam Ausonius describit huic magis quam lampetræ similis est, cum ait: Quæque per Illyricum per stagna binominis Istri, Spumarum indiciis caperis Mustella natantum: In nostrum subvecta fretum: ne lata Mosellæ, Flumina tam celebri defraudarentur alumno. Quis te naturæ pinxit color? Atra superne Puncta notant tergum, qua lutea circuit iris, Lubrica cæruleus perducit tergora fucus. Corporis ad medium fartim pinguescis: at illine usque sub extremam squallet cutis arida caudam. Hæc quam dixi Lotam squammis caret, et corporis ad medium fartim pinguescit, lutea iris hujus corpus distinguit, atra puncta superne notant tergum.