Ex Æliani Historia per Petrum Gyllius Latini facti, itemque ex Porphyrio, Heliodoro, Oppiano, tum eodem Gyllio luculentis accessionibus aucti libri XVI. De vi et natura animalium. Ejusdem Gyllii liber unus, De Gallicis et Latinis nominibus piscium, Lyon, apud Seb. Gryphium, 1533. ,
De Pinnotere, et Cancello, et Squilla. Cap. LXXIX.
1. Minorum Cancrorum duplex est genus, utrunque cognitum habemus: alterum rotudum, in Conchis quibusdam vivus invenitur, ut in pinnis Concharum maximis, idque Pinnother, sive Carcinion nuncupatur: alterum longum, quod etiam Carcinion id est cancellus, aut Squilla vocatur, neque in Conchis viventibus stabulatur, sed principio ex terra ac limo nascitur: post vero Conchulas vacuas subit. Cancellus Aranei speciem similitudinemque gerit, nisi partem ad pectus sudjectam Araneis ampliorem habet, et cornicula duo rubra tenuia, sub hæc oculi subditi nunquam ut Cancrorum intro recedunt, sed semper eminent: ejus os tanquam capillis quibusdam circummunitur: præterea in cubilibus Spongiarum Aranei similem bestiolam nasci scio, et degere in eodem cubili, modoque aperiendo, modo claudendo pisciculos comprehendere aperit, cum ingredi habet necesse: postea autem quam est ingressa, claudit et contrahit.