CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusGyllius - De Gallicis et Latinis nominibus piscium Massiliensium.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 07/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Gilles, Ex Æliani Historia per Petrum Gyllius Latini facti, itemque ex Porphyrio, Heliodoro, Oppiano, tum eodem Gyllio luculentis accessionibus aucti libri XVI. De vi et natura animalium. Ejusdem Gyllii liber unus, De Gallicis et Latinis nominibus piscium, Lyon, apud Seb. Gryphium, 1533.

De Maiis Cancris. Cap. LXXVI.

1. Maiis ex Cancrorum genere maximis cauda deest, atque ex utroque latere quinque pedes tenues valde eminent, forcipibus carentes, exceptis duobus anterioribus ultimis, qui subtilibus forcipibus dentati sunt: earundemque os similiter duobus grandibus ut Locustarum dentibus impletur, et tanquam brachiolis quibusdam circummunitur, ejusque color rubet: corporis figura posterior rotundior, anterior pyramidatior: extremæ partes aculeorum seriæ circumvallantur, quorum duo ex fronte tanquam cornua eminent: crura quibusdam spinulis horrent. Massilienses Squinadas nominant: iidemque quorum industria in piscatione versatur, mihi narrarunt, se perraro piscari solere aliud Cancrorum genus, quorum corpus ut longe minus sit, quam Maiarum, multo tamen longiores pedes existere: sint ne heracleotici an equites Cancri; dijudicare non queo, cum solam rudem auditionem acceperim: quod ipsum idcirco adscripsi, ut alios, quibus majus otium est, ad horum inquisitionem incitarem.