CopierCopier dans le presse-papierPour indiquer l’adresse de consultation« PetrusGyllius - De Gallicis et Latinis nominibus piscium Massiliensium.  », in Bibliothèque Ichtya, état du texte au 07/06/2025. [En ligne : ]
CopierCopier dans le presse-papierSource de référence
Pierre Gilles, Ex Æliani Historia per Petrum Gyllius Latini facti, itemque ex Porphyrio, Heliodoro, Oppiano, tum eodem Gyllio luculentis accessionibus aucti libri XVI. De vi et natura animalium. Ejusdem Gyllii liber unus, De Gallicis et Latinis nominibus piscium, Lyon, apud Seb. Gryphium, 1533.

De Paguris. Cap. LXXVIII.

1. E genere CancrorumPagurus levi dorso est, in utraque sede vivit, et in aridum sæpe procedit: hujus pedes breviores quam Maiarum: quicquid comprehendunt, strictissime constringunt, idemque oculos modo recondit, modo profert, ut interdum tanquam cornua extra emineant, interdum intra in te stam abditi recedant: neque modo in mari, sed in terram ejectus, vel captivus contra facessentes sibi negotium pugnant: quod quidem ipsum usu percepi. Cum enim Lazarus Bayfius, post præclare obitam antemeridiano tempore legationem, aliquoties me ad littus Adriatici sinus duceret, ut piscium naturas exploraremus, cum alia pleraque periclitabamur, tum puerorum ludicram pugnam cum Paguris forte in sicco repentibus spectabamus: pueros quidem in eo rum forcipes festucam inserere: hos vero magno robore animi hominum multitudinem, qua circuncludebantur, præclare contemnentes, pertinaciter quicquid arripuissent, retinere: neque vel sæpissime victos tandiu obsistendi finem facere, quoad omnibus viribus defecti, tanquam homines pugillatione et luctatione certantes, strennue decumbebant. Illic ibidem hos Cancros Porros vocant, quasi Paguros: Massilienses Carabassos.