Ex Æliani Historia per Petrum Gyllius Latini facti, itemque ex Porphyrio, Heliodoro, Oppiano, tum eodem Gyllio luculentis accessionibus aucti libri XVI. De vi et natura animalium. Ejusdem Gyllii liber unus, De Gallicis et Latinis nominibus piscium, Lyon, apud Seb. Gryphium, 1533. ,
De Delphinis. Cap. VII.
1. Cum DelphiniSimones appellantur, nomen agnoscunt, et sic appellari mirifice gaudent. Quod quidem ipsum non esse fabulam expertus sum, cum ad Antipolim urbem Provinciæ Narbonensis navigarem, et Delphinum vel longinquo intervallo contenta voce Simonem appellarem, confestim ad me prope accessit, ut manibus attingere potuissem. Non parum miror Aristotelem, et Plinium, scribentes infra parte supina Delphinos ora habere. Equidem Delphinum cum in manibus haberem, sole clarius vidi non infra parte supina, sed in rostro Thunni modo scissa ora habere.