Ex Æliani Historia per Petrum Gyllius Latini facti, itemque ex Porphyrio, Heliodoro, Oppiano, tum eodem Gyllio luculentis accessionibus aucti libri XVI. De vi et natura animalium. Ejusdem Gyllii liber unus, De Gallicis et Latinis nominibus piscium, Lyon, apud Seb. Gryphium, 1533. ,
De Squatina, et Squatraia. Cap. XLIX.
1. Squatina piscis planus et cartilagineus, non tanta amplitudine quanta Raia dilatatur, sed et contractior est, et ut Ranæ palustri ejus os ex rostro eminet: non autem infra parte supina, ut maxima pars cartilagineorum, habet: itemque ejusdem fel in jecore situm est, perindeque ut Ranam marinam pinnas in lateribus possidet: cute tantopere aspera et dura est, ut ea ligna et ebora poliantur: cauda item longa in mucronem procedit: simul et similiter ut Polypus colorem mutat: nostræ ætatis Græci et Rhinam et Rhinobaton vocant. Rhinam ut Latini utrumque Squainam, sive Squadram, hoc est, Squatinam: Massilienses piscem Angelum appellant, quod tanquam alas picti Ange li, sic hæc pinnas habet.