Ex Æliani Historia per Petrum Gyllius Latini facti, itemque ex Porphyrio, Heliodoro, Oppiano, tum eodem Gyllio luculentis accessionibus aucti libri XVI. De vi et natura animalium. Ejusdem Gyllii liber unus, De Gallicis et Latinis nominibus piscium, Lyon, apud Seb. Gryphium, 1533. ,
De Myro et Murena. Cap. XLVI.
1. Myrus non idem est qui Murena, nam hæc quidem varia et infirmior est: Myrus vero sine maculis, et robustus habetur, colore Laricis arboris. Sexu etiam differunt: hic mas, illa et fœmina est, et piscis longus, haud longe anguillæ dissimilis. Murenarum alia colore est subnigro, luteis maculis distincto: alia albo, nigris maculis distincto, oris rictu non aliter quam Anseres largissimo: iis foraminibus, quibus Lampetra prædita est, caret: nullasque habet neque branchias, neque pinnas: integra flexuoso corporis impulsu natat: in arido similiter etiam atque Serpentes serpit: dentibus maleficam non modo legi, sed etiam expertus sum, cum Massiliæ illius naturam perscrutans, temere lubricum rostrum cæpissem non sine magno dolore vulnus accepi: ubique gentium in hunc diem Murena nuncupatur.